PROXIMUS

PROXIMUS
I.
PROXIMUS
idem qui Secundus, nam qui primo proximus, is secundus est, Salmas. ad Solin. p. 1074. Hinc in Scriniis olim Epistolarum, Libellorum et Memoriae, Proximi dicti sunt, qui in scrinio quique suo primum et principem locum tenebant: quod Magistro Scriniorum proximi essent, seu primi ab illo, Priores Scrinii eos vocat Cod. Theod. de Prox. Can. disp. In capite Scrinii constituti esse dicuntur. l. 11. eod. tit. Principes scriniorum appellantur Lampridio in Alexandro, c. 15. Adeoque Proximi in tribus his scriniis iidem erant, qui in aliis officiis Primicerii. In scrinio vero Dispositionum, primus non Proximus dicebatur, sed Comes tantum seu Magister Dispositionum, sicque cum reliquorum Scriniorum primi et Proximi dicerentur et Comitum titulo ac dignitate ornarentur, hic Comes solum audiebat. Omnes tamen Α᾿ντιγραφεῖς, item Obsecundatores scriniorum vocabantur et suberant Magistro scriniorum, qui omnia scrinia curabat, qualem fuisse legimus Ulpianum sub Alexandro Severo et Papinianum sub Bassiano; cum Proximus ab Epistolis, saltem scrinium epistolarum; Proximus a Libellis, tantum scrinium Libellorum etc. curaret. Vide Salmas. eundem Not. ad Lamprid. in Alexandro Severo, loc. cit. Treb. Pollionem in Gallienis, c. 17. et Flav. Vopiscum in Caro Imper. c. 8. Occurrit etiam Proximus Admissionum, apud Ammianum, l. 12. et exstat Epistola 58. Theophylacti Bulgar. in scripta, τῷ Ηροέδρῳ καὶ Προξίμῳ τῷ Παντέχνῃ. Vide et Meursium in voce Πρόξιμος. Dignitas eorum, Proximatus: quam amplissimam fuisse, ex dictis liquet. Qui vero sequenti annô Proximi futuri erant, Mello proximos vocatos suisse, diximus supra in hac voce.
II.
PROXIMUS
vide Statius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Proximus — Rechtsform Société Anonyme Gründung 1994 Sitz …   Deutsch Wikipedia

  • Proximus — Год основания 1994 Расположение …   Википедия

  • Proximus — Proximus, also known as Belgacom Mobile, is the largest of Belgium s three mobile telecommunications operators. It competes with Mobistar, owned by France Télécom, and Base, a subsidiary of Dutch KPN.HistoryProximus was founded in 1994 as a joint …   Wikipedia

  • Proxĭmus — (lat.), 1) der Nächste im Raum, Zeit u. Rang; P. est sibi quisque, Jeder ist sich selbst der Nächste; 2) unter den Kaisern Titel mehrer Oberbeamter, z.B. P. scriniorum, der dem Magister Scriniorum zunächst stehende; P. admissionum, der die beim… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Proxĭmus — (lat.), der Nächste …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • proximus — index proximate, related Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Proximus — Logo de Proximus Création 1994 Dates clés 2006 filiale de Belgacom à 100% …   Wikipédia en Français

  • proximus — prọximus, ...ma, ...mum [aus gleichbed. lat. proximus]: nächster, zunächst liegender; z. B. in der Fügung ↑Punctum proximum …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • Proximus Diamond Games 2007 — Мировой Тур WTA Место проведения Антверпен …   Википедия

  • Proximus Diamond Games 2008 — Мировой Тур WTA Место проведения Антверпен …   Википедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”